Epistola ad Ephesios*

Caput 5: Versus 2

In odorem suavitatis.Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suae venditionis, iste nostrae redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.
(* Traductions européennes)